Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 25: Versus 46

In supplicium aeternum.Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis daemonibus.In supplicium aeternum.AUG.Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.
(* Traductions européennes)